Skip to main content

Full text of "Emendationes Militis gloriosi Plautinae .."

See other formats


871 
P5mi.Yg 



UNIVERSITY OF 

ILLINOIS LIBRARY 

AT URBANA-CHAMPAIGN 



CLASSICS 



NDEX 

SCHOLARUM HIBEENAEUM 



PUBLICE ET PRIYATIM 



UNIVERSITATE LITTERARUM IENENSI 

A DIE XX M. OCTOBRIS A. MDCCCXC 
AD DIEM XVI M. MARTII A. MDCCCXCI 

HABENDA RUM 




iCtuiil* <" '"^^^^^■M 



LNSUNT EMEXDATIOXES MILITIS GLORIOSI PLAUTIXAE 
GEORGII GOETZ AXTIQUARUM LITTERARUM PROFESSORIS PUBLICI ORDIXARII 



/ 



I E N A E 

PROSTAT IX LIBRARIA G. XEUEXHAHXI 



Digitized by the Internet Archive 

in 2012 with funding from 

University of lllinois Urbana-Champaign 



http://archive.org/details/emendationesmiliOOgoet 



Clo_ss i c S 



gll 



?>5wu. Vj 



Militem gloriosum Pluutiaam fabulaiu lepidissimam quae saeculorum decursu dici 
nequit quantopere et poetis imitatoribus et doctis interpretibus et iocosae Musae amicis omni- 
bus placuerit. editori sane vel plus quam multas alias eiusdem poetae comosdias difficultatis 
afferre notum est. Nam quamquam etiam post Ritscheliuni haud pauci docti in eisque viri 
summi verbis et emendandis et explicandis operam impenderuut felicissimam , quamquam pro- 
dierunt editiones novae praeter Fleckeisenianam noveni. Ribbeckii. Ussingii. Brixii 
duplex itemque Lorenzii et triplex Tyrrellii, nihiiominus me Ri tschelii recensionem novis 
curis retractanteni permulti loci quam maxime exercitum habuerunt. Qua in opera me praeter 
apographon Loewii mei utilissimum et a me denuo Mediolani cum ipso codice maximam 
partem diligenter comparatum adiuvisse opus laudem excedens Gulielmi Studemund, litteris 
anno proximo tiebiii iato erepti, Oscari Seyfferti egregia et fideli cura nuper propositum. 
cur diserte moneaiu vix esse existimo. Ex eis autem locis quos aiiter atque antea factum 
eonstituendos esse mihi persuasi, hac occasione scribendi oblata quinque proferam. 
Versus 472 sqq. cum BCDFZ sic plerumque disponunt: 
SCE. Quid iam? -PA. Quia hanc attingere ausu*s mulierem hinc e prdxumo. 
SCE. M;igis bercle metuo. sed numquam quisquam faciet quin soror 

tstaec sit gemina huius. PA. Eam pol tu osculantem hic uideras: 
Id quidem palamst eam esse ut dicis. SCE. Quid propius fuit. 475 
Quam ut perirem. si elocutus essemV 
Qua in dispositione personarum offendisse quosdam testatur Ritschelius. quo teste Et . . . 
dicis sunt qui Sceledro tribuant': i|iios ^ecutus est Ribbeckius idque rectissime , praesertim 
cum codicis Ambrosiani auctoritas hanc rationem spatio ante QUID omisso conrirmet. Yerba 
Id . . . dicis' respondentis sunt et Sceledro tribuenda. At idem codex optimus non modo versu 
47f> personae spatiura omittit, sed etiam versibus duobus qui praecedunt personas aliter dis- 
tribuit. Accedit quod verba sed numquam quisquam faciet </i/t/i soror \ htaec sit ijemi/tn huius 
minus bene conveniunt Sceledro quam Palaestrioni: huius enim multum interfuit fabulae de 
sorore gemina ridem haberi: quo consilio Sceledrus tanta vi hanc rem commemoraverit, minus 
commode explicabitur. Neque apte ei tribuerentur verba /// quidem palamst eam esse nt dicis. 
-i quae praecederent sed . . . huius ab ipso pronuntiata essent. Coniunctio sed quominus illa 
verba Palaestrioni cum A reddamus non obstat : modo dixerat malum sibi quaesivisse Scele- 
drum. ut qui alienam mulierem attigisset: nunc ad aliam reni caute pergit. scilicet ut Sceledri 
obstupefacti errorem eonrirmet. Itaque hanc rationem comraendo: 



IV 



SCE. Quid iam? PA. Quia hanc attingere ausu's miilierem hinc e proxumo. 
SCE. Magis hercle nietuo. PA. Sed numquam quisquam faciet quin soror 

[staec sit gemina hiiius: eam pol tu osculantem hic uideras. 
SCE. Id quidem palarast eam esse ut dicis. quid propius Fuit 
Quam ut perirem, si elocutus essem? 
Hunc locum potui ex Loewii testimonio corrigere conrirmato etiam Studemundi apo- 
grapho: quem nunc tractaho, solius Studemundi beneficio tit. ut pristinam formam recuperet. 
Versus 553 sqq. ita hahentur apud Lorenzium: 

Et me despexe ad te per inpluuiiim tuom 553. 
Fateor. PE. Quidni fateare id ego quod uiderim? 
SCE. Et iiii osculantem uidi cum istac hospitem. '>■'>'>. 
PE. Vidisti? SCE. Vidi: quor negem quod uiderim? 
Sed Philocomasium me uidisse credidi; 
Versus 555 sq. omittunt BCDFZ. exhibet solus A : ex quibus posteriorem iam Kitschelius 
recte expedivit. in priore hoc legit: ETIBIOSCULA.NTEMM et sub rinem OS. Loewii hoc 
est testimonium : ETIBIOSCCLANTEMME*M et in rine CUMISTAHOSPITA ; reliqua quae ne- 
que Loewius neque ipse eruere potuimus, eruit Studemundus. quo teste haec exstant: 
ETIBIOSCULANTEMMEUMHOSPITEMCUMISTACHOSPITA litteris C, STAC in CUMISTAC* 
dnbiis. Qua scriptura usus personas sic distribuo : 

PE. Quidni fateare id ego quod uiderim 'i 
Et ibi dsculantem meum hospitem cum ista hospita 
Vidisti? SCE. Vidi e. q. s. 
Pergo nunc ad alios locos quibus medelam Ambrosianus non adfert. Versum "207 sq. ita 
edidit Ribbeckius: 

Primumdum. si talso insimulas Philocoraasium. hoc perieris. 
Iterum. si id uerumst, tu ei custos additus bis perieris. 
cum hac versione: 

Erst einmal. wenn du Philocomasium falsch anschwarzest, geht's dir schlecht. 
Zweitens. wenn es auch wahr ist. gehfs als ihrera Hiiter dir doppelt schlecht. 
Pro bis perieris quod Brixius proposuit disperieris , propter versum antecedentem nullo 
raodo ferri potest. At vereor ne etiara Ribbeckii scriptura a vero aberret, cura sententia 
displiceat. Dixerat enim Palaestrio . dupliciter paratura esse. ut pereat Sceledrus: priraura si 
falsura sit. ei pereundura esse. quod raale crirainatus sit Philocomasiura : si vero recte criminetur. 
ei quod male eara custodiverit iterura pereunduni esse. Qua in sententia concinnitatera illud 
bis turbare videtur. Ex ceteris coniecturis ea quam Sevffertus proposuit. (additus , hoc 
perieris) sententiae, non raetro convenit. Mihi sic scribendura videtur: 

Iterura, si id uerumst. tu ei custos additus pro ea perieris. 
pro ea pro una syllaba est. Non tam Philocomasiura poenas daturam minatur quam is cuius 
mstodiae fuerit commissa. 



V. 925 sq. ita fere est BCD : 

PA. Nimis lepide fabulare: 
Eo potiuerim lepidius pol tieri. ACR. Potine e. q. s. " 
ubi poteril ueritm exbibent FZ. Quae verba ut ad numerorum sententiaeque sanitatem revo- 
caret. sic scripsit Ritschelius ducibus Lindemanno (potuerit rem), Bothio (polis est remj 
C a m e r a r i o t potuerit > : 

Eo pdtuerit rem lepidius pol fieri. 
ut baec esset sententia: ouia te non novit miles. eo lepidius poterit decipi. Contra Ritscbe- 
lium disputavit Brixius: non solere apud Plautum posse cum accusativo eum infinitivo 
iungi nec usitate pol particulam sic a principio orationis remotam esse. Scribendum esse: 

Eo pol potuerit lepidius res rieri. 
Ritschelium potius sequitur R i b b e ckius, qui Eo potis erit rem lepidius pol fieri edidit. B r i x i u m 
contra Lorenzius. Quamquam vel in Brixii lectione esse videtur cur haereamus. Exspectes : 
eo facilius poterit decipi. Nam cur minus lepida deceptio riat. si nota sit miiiti Acroteleu- 
tium. aegre invenio : poterat vel lepidior esse et facetior. Certe magis placeat talis sententia : 
nimis lepide fabulare : eo lepidius nihil evenire potuit. Ab bac ratiocinatione profectus in verbis 
potiuerim lepidius pol latere conicio potuit hercle lepidius nil. Quamquam scio. meae coniecturae 
opponi posse. quod K ellerhoffius (de colloc. verb. Plaut. p. 68 sqq.) duce Brixio iad Trin. 
v. 409) optime observavit . negationes ubi coniunguntur cum particulis affirmativis has_nullo 
vocabulo intercedente antecedere solere idque in initio sententiae: quae huic legi obstare 
deantur. ea facilem excusationem habere. Velut quod Menaecbm. v. 150 scriptum sit no) 
pergo liercle uero: ibi enim negationem cum verbo quasi in unam sententiam coaluisse : eiu^ 
dem generis esse velut boc (Ter. Eun. 274): non malum hercle. Quam observationem si sequi- 
inur, haec collocatio expectanda erit : Nil hercle poluit lepidius eo fieri vel Xil potuit hercle 
lepidius eo fieri. At vereor ne talis mutatio violentior sit et supervacanea: nam fuit hoc loco 
cur tradita collocatio non praeferretur: scilicet ut eo cum antecedentibus artissime conecteretur. 
Possunt etiam haec exempla comparari a Kellerhoffio 1. s. s. allata: Men. 19S Eijo saltabo? 
sanus hercle n»u es. Heaut. 491: Somnum hercle >■>;<> hac nocte oculis non uidi meis. In his 
quoque exemplis certa causa fuit. cur solita collocatio sperneretur. Neque enira sola species 
exemplorum. sed etiam ratio respicienda erit : qua in re rairum quantunl nunc peccari solet. 
V. 187 sqq. tali se ordine in libris excipiunt: 

Vt eum qui se hic uidit, uerbis uincat. ne is se uiderit. 

Si quidem centiens hic uisa sit, taraen inritias eat. 

Os habet. linguam. perridiam. malitiara atque audaciam, 

Conridentiara. conrirraitatem, fraudulentiara. 

Qui arguat se eum cdntra uincat iiire iurandd suo. 

Ddmi habet animum falsilocum. falsificum, falsiiurium, 

Domi dolos, dorai delenifica lacta. dorai fallacias. 

Nam mulier holitori numquam supplicat >i quast mala: 

Dihni habet hortura et cdndimenta ad dmnis mores maliricos. 




VI 

Ex quibus versibus sextum omisit A. quapropter eum pro insiticio babere solent: reliquos 
autena duce Bernardo Scbmidt in Fleckeiseni Nov. annal. vol. 93 (a. 1866) p. 13 sic dis- 
ponit L o r e n z i u s : 

Vt eum qui se bic uidit. uerbis uincat, ne is se uiderit. 

Si quidem centiens bic uisa sit. tamen infituis eat. 

Os habeat. linguum. pertidiam. malitiam atque audaciam: 

Qui arguat se, eum contra uincat iure iurando suo. 

Narn mulier holitori numquam supplicat, si quast mala : 

Domi babet bortum et condimenta ad omnis raores maleficos, 

I><bni dolos. domi delenifica facta, domi fallacias. 
Duo igitur versus excluduntur. unus traicitur, tertius mutatur. Quamquam ne sic piidem 
omnia plana sunt: verba Os habeat cobortationem continent : itaque babere iubetur mulier 
quaiia paullo post domi babere dicitur. Verba Oui argxial . . . suo prorsus iuutilia sunt post 
versus duo primos. Denique ultimus versus eo quo sedem babere volunt loco sententiam turbat. 
nimirum post figuratam quae praecedentibus versibus continetur orationem. Itaque banc viam 
dereiinquendam esse censui et diasceues exemplum luculentissimum baberi mibi persuasi non 
simplicis. sed duplicis. ut tres recensiones evadant velut bac ratione distinguendae: 
1. Vt eum qui se bic uidit. uerbis uincat. ne is se uiderit. 

Si quidem centiens bic uisa sit. tamen infitias eat. 

Nam mulier holitori numquam siipplicat siquast ma!a: 

Domi babet bortum et condimenta ad omnis mores maleficos.. 



1. Vt eum qui se hic uidit. uerbis uincat. ne is se uiderit. 
Si quidem centiens hic uisa sit. tamen inritias eat. 
Os babet. linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam 
Contidentiara. contirraitatera. fraudulentiam. 



3. Qui arguat se. eum contra uincat iiire iurando suo: 
Dorai habet animum ialsilocum falsiticura falsiiuriura. 
Domi dolos. domi delenifica facta. dorai fallacias. 
Ex quibus recensionibus optima est priraa. suspecta raedia. suspectior extrema: tamen meri 
glossematis speciera nullus praebet versus. (^uara rationem si quibus probavero. aliorura cona- 
minum refutationem non desiderabunt. 

Versu 1180 quae est scriptura expapillato bracchio, eara imitatum esse 'Gerar- 
dum in vita S. Adalhardi abbatis n. 30 apud Ducangiura excitatura" Loewius Prodr. 
p. 270 auctor est. Quae res notabilis esset iu Milite glorioso. quae ad posterioris ordinis 
fabulas pertinet. At idem Loewius postea vidit . haec verba potius ex Pauli imitatioue 
p. 79. 10 repetenda esse. quod praeter hunc locum muiti alii testantur. Ex quibus locis po- 
tiores exscribo fcf. d' Aclierv et Mabillon. Acta St. ordinis Benedicti saec. IV P. 1. Parisiis 



VII 



1677 p. 346 sqq.): c. 50: iunior ... iam sororiabat = Paulus p. 206. 5; c. 26: alterplicem im- 
perii curam = Paul. p. 7. 14: o. 18: aquagium = Paul. p. 2. 11; c. 21: antiquat = Paul. 
p. 26, 12; 17: •"'//'/ us talipedare = Paul. p. 358. 4. Praeter Paulum muita ex Terentio desumpta 
sunt. ut c. ti: sed ea tempestate, quos sibi amicos obsequium nb eisdem ueritas peperit odium = 
Andr. I 1, 41 : 12: et quia annus esl dum moliuntuj- = Heaut. II 2. 11; 16: ut pulmenti nihil 
esset residui omnino = Eun. III 1, 36: 14: neque in scirpo nodum quaesiuit = Andr. V 4. 
38. Idem tamen etiam Ciceronem et Horatium non semel imitatus est. Ceterum ipsa 
illa glossa Pauli ne cui videatur in librum glossarum transiisse, itaque fontem esse 
glossae ibi traditae expapillato : exerto brachio ad mammam . moneo in iibro glossarum littera- 
rum ordinem foriuam excapittulo tutari: itaque iam is qui compnsuit bac forma usus est : quod 
tieri post Paulum vix ullo modo potuit. 

His quae exposui aliam quaestiunculam ad omnes Plauti fabulas pertinentem adicere 
visum est. 

Nonium locorum Plautinorum permagnam partem duobus commentariis debere. quo- 
rum alter complexus sit Amphitruonem, Asinariam. Aululariam. aiter fabulas Varronianas 
praeter Mercatorem. Mostellariam. Vidulariam omnes. Paulus Scbmidt -de Nonii 
Marcelli auctoribus grammaticis* p. 35 ex parte Scbottmuellerum secutus doctissime ex- 
pcsuit. Qui post Scbmidtium eandera tractavit quaestionen, Caroius Keblin -de Nonii 
Marcelli locis Plautinis", p. 4 fabulis duodeviginti Varronianis etiam Vidulariam et Merca- 
torem adiecit. ut casu Mostellaria negiecta esse videatur. Idem p. 61 sic disputati 
Nonius commentario usus sit dubito : multo enim mihi veri <imiii><s videtur esse eum glossarh 
adhibuisse, quod grammaticus quidam glossas vel potius ipsos versus in quibus inessent excerpem 
aliorumque scriptorum exempla adiciens composuerit. Quae senientia per sc patet, si Nonii testi- 
monia nrf vulgatam nec grammatici opera recensitam formam fabularum redire putamus ( nam com- 
mentarius i. e. interpretatio sine recensione cogitari nequit) fulciturque eo quod facii potestatem 
originis nonnullorum vitiorum facilius cognoscendae velut mirae Nonii scripturae e .)///. 423 sq. 
quae est plenus qui pro plena quae. Quod cur recte disputatum esse negem paucis exponam. 

Ac primum quidem duo quibus utitur argumenta facile refelli possunt. Quod enim dicit 
ille. vitiorum origines sic facilius explicari posse, neglexit et excerpendi socordiam et fata 
operis Noniani: neque enim dubiuni est, quin multi errores tales quales p. 61 enumeravit 
librariis debeantur. Accedit quod non omnia quae tamquam vitiosa illo loco proferuntur merae 
corruptelae deberi videntur, sed facile in recensione nescio cuius extare potuerunt. Alterum 
autem argumentum vel inrirraius est. Nam ne vulgatam quidem quam dicit fabularum formam 
sine omni grammaticorum opera confectam esse, cum de Varronianis fabulis agatur, certum 
est. Cur autem glossarium facilius ex vulgato exemplari quam ex recensione aliqua pendere 
dicamus nulla omnino causa est. 

Sed ut haec argumenta facile corruerunt, ita demonstrari posse existimo, ultro improbabile 
esse glossaria Nonianis ordinibus Plautinis pro fundamento fuisse. Glossaria enim quae 
proprie dicuntur duplicem formam ostendunt, ut aut ad litterarum ordinem aliquem modo seve- 
riorem modo liberiorem sint disposita, aut ad locorum unde petitae sunt glossae consequentiam. 



VIII 

His opposita sunt quae improprie glossaria dicuntur, h. e. collectiones aut ad grammaticorura 
usum spectantes, velut collectiones adverbiorum. deponeutium et quae similia sunt, aut ad anti- 
quitates aut ad alia observationis genera accommodatae. Hoc autem genus ab illis ordinibus 
alienum esse non est cur accuratius exponam; non minus aliena sunt glossaria alphabetica: 
itaque unum tantummodo genus reiinquitur. Qua in re cave ne de illis glossematicis libris 
cogites. de quibus egi in Ind. a. 1886 p. X; n;im non-est. cur iu illis ipsos locos ascriptos 
fuisse credamus. Immo illud glossarium Reblino iudice 'grammaticus quidam glossas vel potius 
ipsos versus in quibus inessent excerpens aliorum scriptorum exempla adiciens' composuit. 
At non modo versus excerpsisse et aliorum exempia addidisse putandus esset. verum etiam, id 
quod rectissime Schmidtius p. 35 exposuit, verborum etymologias et alia muita posuisse. quae 
minime glossarium redolent. Certe illud •^lossarium" tam mirae indolis esset. ut simile exem- 
plum norim nullum. In mentem venire possit illius libri quem Festus edere voiuit : 'priscorum 
verborum cum exemplis": sed incredibile est, Festum materiem dispositurum fuisse ad 
exemplum glossatoris Rebliniani. Possis etiam de tali libro cogitare, qualem proposuit Arusi- 
anus Messius in exemplis elocutionis. 2s"am nequis obiciat, quod proposuit Buecheierus 
Mus. Ren. vol. 43 (a. 1888 p. '293). exempla circiter anno 387 esse edita, similis syllogae ex- 
tare vestigia moneo : cf. Ind. Jen. a. 1888/89 p. V. At nulla ibi legitur expiicatio. Quod cum 
ita sit, glossarium tale Plautinum numquam extitisse putaverim. Hausit Nonius aut ex com- 
mentariis aut ex codice quodam scholiis ornato: commentatores autem vel schoiiastas 
i,K lv r~alios libros glossaria quoque adiisse cur negemus non video. 






UNIVERSITYOF ILLINOIS URBANA 
871P5MI YG C001 

EMENDATIONES MILITIS GLORIOSI PLAUTINAE 

iiiiiiiiiiiii 

3 0112 023696328